SYNCELLUS

SYNCELLUS
I.
SYNCELLUS
apud Graecos quis dictus sit, in Ecclesia Constantinopol. hisce exponit Zonaras, Annalium Tom 3. ubi, de Constantino Monomacho agens, Seriphis apud Turcas dignitatem explicat: verbis Interpretis, Hic autem apud illos est, quod olim er at apud nos ille, qui Syncellus dicebatur. Nam ut Syncellus, mortuô Patriarchâ, in eius locum substitucbatur: Ita et SEriphes, mortuô Chalifâ, defuncto successit. Sic Ioannes Cappadox Timotheo, Epiphanius quidam Ioanni, alii Nicephoro in Chronol. recensiti aliis, Syncelli Patriarchis, successerunt. Sed et longe plures Patriarchas fuisse constat, qui Syncellatus munere prius numquam erant functi. Itaque probabilius iudicant alii, Syncellos primum datos esse Patriarchis, ut et ceteris Episcopis, qui essent vitae eorum testes, cubiculo et secretioribus quibuslibet obsequiis adsisterent, vigilantes, orantes, sacra eloquia scrutantes iugiter attenderent, utest in Synod. Ticinensi A. C. 850. can. 1. Certe Ignatius Episcopus in Vita S. Tarasii Patriarchae n. 36. ei ab Imperatore adhibitos custodes tradit, qui, sub Syncellorum nomine ac dignitate, eum diligenter observarent, viderentque, ne iis inconsultis ageret quidquam. Unde Oculum Patriarchae Suncellum vocat Theodosius Patriarcha Hierosolymitan. Quia nempe vitae Patriarchae invigilabat. Quô fine in eadem cum Patriarcha cella habitabat, unde nomen, Latini Cellulaneum vocaverunt: quem in Ecclesia Constantinopolitana praecipuum et honoratissimum obtinuisse locum, statim ab instaurata urbe, testantur Cedrenus et Zonaras ad ann. 24. Theodosiii Iun. et Victor Tunnensis in Anastasio. Unde in Conventibus publicis ante Metropolitas sedebant, usque ad Constantini principatum, Io. Curopalates in Constantinop. etc. Postmodum invaluit, ut qui Syncelli Patriarcharum, vel Episcoporum, erant et dicebantur, Syncelli Ecclesiarum appellarentur: transiitque progresiu temporis munus in dignitatem Ecclesiasticam, quorum numerum ad binos auxit Heraclius; ad plures coeteri dein Imperatores, qui iis denique Proto-Syncellum praefecerunt. Praeterea Syncelli dignitas ab Imperatorib. Constantinopolit. Episcopis et Archiepiscopis titulo tenus atiributa est, praesertim Archiepiscopis Tranensibus Ioanni, et Byzantio, qui Pontificales et Augustales Syncelli vocantur, apud Anonymum Auctorem Vitae S. Lucii Episc. Brundusini. Praefat. apud Bolandum, Tom. I. Ian. etc. Sed et coeteris in Patriarchis suos fuisse Syncellos, colligitur ex Synodo Nicaena II. Synodo Chalcedonensi Act. 1. ex Niceta, in Vita Ignatii Patriarchae Constantinopolit. Aliis. Unde Σύγκελλος Α᾿ποςτολικοῦθρόνου, i. e. Ecclesiae Hierosolymitanae, dicitur Michael Presbyter apud Theodorum Abucaram, Ep. 4. Imo et Romanis Episcopis, auctore Luciô I. qui praecepit, ut duo Presbyteri et tres Diacones in omni loco Episcopum non desererent, propter testimonium Ecclesiasticum, uti habet Liber Pontifical. Damasi Pontif. in Lucio. Hinc Augustino, Anglorum Apostol. a Leone Papa hunc titulum tributum legimus, Ep. ad Kenulphum Merciorum Regem, apud Wilh. Malmesburiensem de Gestis Reg. Angl. lib. c. 4. Postmodum tamen apud eos vel officium hoc, vel saltem appellationem, desiisse par est credere, cum de iis fere sileant coeteri Ecclesiae Romanae Scriptores. Affinis significatio vocis Syncellita est, quô nomine Monachum, in eadem cella, i. e. Monasterio, habitantem, alias Concellaneum dictum: aliquando Monachum in genere, indigitari, docet Car. du Fresne Glossar. Vide quoque Macros Fratrres in Hierolex. et supra in voce Cella ac infra Testimoniales.
II.
SYNCELLUS
quô nomine communiter venit Georgius Monachus, Syncellus Tarasii Patriarch. Constantinopol. Chronographiam scripsit A. C. 1652. primum editam, in qua Dynastias Aegypti (inter alia) ex Africani Eusebiique calculo recenset: atque inde Scaliger, quae de Dynastiis Aegypti habet Can. Isagog. l. 2. transcripsit. Quidquid certe supellectilis hodie superest, ad instaurandas Agyptiorum origines, id fere totum debetur Syncello: neque tanti sunt momenti, quae Herodotus omnium primus, aut illum secutus Diodorus, de Regibus Aegypti tradiderunt. idem memorant Autiquitatum Aegypti auctores: tres Ethnicos, Vetus Chronicon, Manethonem ac Eratosthenem et totidem Christianos, Africanum, Eusebium atque ipsum Georgium. Ioh. Marshamus, προπαρασκευῆ Canonis Chronici, p. 1. Vide quoque eum, p. 7. ubi quid in illo probandum, quid reprehensione dignum, candide exponit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Syncellus — (griech. Synkellos Zellengenosse; pl. Synkelloi) ist die Bezeichnung für einen persönlichen Berater und Mitarbeiter eines Bischofs in Fragen der Verwaltung und des Kirchenrechts. Der Synkellos ist in der Regel ein geweihter Priester. Im… …   Deutsch Wikipedia

  • Syncellus — Syncellus, Gregor, s. Synkellos …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Syncellus — Syncellus, Georg, griech. Mönch im 8. Jahrh., schrieb auf Eusebius fußend eine »Chronographia« vom Anfang der Welt bis auf Diocletian, eine besonders für die Chronologie wichtige Schrift. Erste Ausgabe durch den Dominicaner Goar, Par. 1652; durch …   Herders Conversations-Lexikon

  • Syncellus — Georges le Syncelle Georges le Syncelle (mort après 810) était un chroniqueur et un ecclésiastique byzantin. Il avait vécu de nombreuses années en Palestine comme moine quand il vint à Constantinople pour remplir le poste important de syncelle… …   Wikipédia en Français

  • Syncellus — Historian c.AD 800.     George the Monk, known as Syncellus, wrote a book entitled, History of the World from the Creation to Diocletian , in which he provides the last transmission, although only in a partial form, of the major work (the… …   Ancient Egypt

  • syncellus — syn·cel·lus …   English syllables

  • syncellus — …   Useful english dictionary

  • George Syncellus — (died after 810) was a Byzantine chronicler and ecclesiastic. He had lived many years in Palestine as a monk, and came to Constantinople to fill the important post of syncellus to Tarasius, patriarch of Constantinople. The syncellus served as the …   Wikipedia

  • Georgius Syncellus — • The author of one of the more important medieval Byzantine chronicles, died after 810 Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Georgius Syncellus     Georgius Syncellus      …   Catholic encyclopedia

  • Georgius Syncellus — Georgios Synkellos (auch Georg der Mönch, genannt Synkellos oder gr. Georgios ho Sygkellos, Georgius Syncellus) war ein byzantinischer Mönch und Geschichtsschreiber, der im 8. Jahrhundert lebte und nach 810 verstarb. Georgios lebte als Mönch in… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”